PRATELLA vulgo PREAUX

PRATELLA vulgo PREAUX
PRATELLA, vulgo PREAUX
vetus oppidulum et monasterium Monachorum S. Benedicti Regulae, ut vocant, subiectorum, in finibus Lexoviorum et in valle ad Riselam flum. propinquum Ponti Audomari, sed Pratellensi Abbatiae Benedictinorum propius. Meminit Pratellensis Abbatis, cui a loco nomen, Order. Vitalis, l. 12. apud Vales. Notit. Gall. voce Ulterior Portus. Origo nominis a pratellum seu pratum, quod apud Monachos locum quoque sub dio notat, seu atrium, quod Claustri porticus cingunt in Monasteriis, Gall. le Preau. Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”